- OCCULTE scribendi modus
- OCCULTE scribendi modusCaesari usitatus, cum secretius quiddam Amicis per Epistolas significatum iret, memoratur A. Gellio l. 17. c. 9. ubi ait: Libri sunt Episiolarum C. Caesaris ad C. Oppium et Balbum Cornelium, qui res eius absentis curabant. In his Epistolis quibusdam in locis inveniuntur literae singulariae sine oagmentis syllabarum; quas tu putes positas incondite, nam ex his literis verba nulla confici possunt. Erat autem conventum inter eos clandestinum de commutando situ literarum. Et paulo infra, de occulta hac literarum significatione epistolarum Caii Caesaris, Probum Grammaticum Commentarium satis curiose fecisse addit. Suetonius eiusdem in Caesare c. 56. meminit: Exstant Epistolae eius ad familiares domesticis de rebus. In quibus si qua occultius quaedam perferenda erant, per nta scirpsit, i. e. sic structô literarum ordine, ut nullum verbum effici posset. Quae si quis investigare vellet, quartam elementorum literam D. pro A. et deinde relqivas commutet. Idem Dio l. 40. refert, Ἐιώθει δὲ καὶ ἄλλως, ὁπότε τι δἰ ἀποῤῥήτων τενὶ ἐπέςτελλε, τὸ τέταρτον ἀεὶ ςτοιχεῖον ἀντὶ τοῦ καθήκονος ἀντεγράφειν, ὅπως ἀνανάγνωςτα τοῖς πολλοῖςω ᾖ τὰ γραφόμενα, I: e. Consueverat alioquin, si quid secreti cuipiam per literas significaret, quartum semper elementum in scribendo pro eo, quod scribi debebat, sumere, ne obvia literarum lectio cuivis esset. Imitatum hunc morem Augustum fuisse, idem testatur Suetonius in eius vita, c. 88. Quoties per notam scribit B. pro A. C. pro B. ac deinde eâdem ratione sequentes literas ponit. Item Dio l. 51. Ἐπέςτελλε δὲ καὶ ἐκείνοις καὶ τοῖς ἀλλοις τοῖς φίλοις, ὁπότε τὶ δέοιτο ἀποῤῥήτων σφίσι δηλῶσαι, τὸ δεύτερον ἀεὶ ςτοιχεῖον τοῦ τῷ ῥήματι προσήκοντος ἀντ᾿ ἐκείνου ἀντεγράφων, I. e. Si Quid vel iis, vel aliis suis necessariis scriberet, quae res eis erant significandae modô quôdam secretô, proxime sequentem semper literam ponebat pro ea, quaeexarari deberet. Sed totum hoc artificium occulte per literarum transpositionem scribendi, facilime a quovis sagaciore deprehendi potest, ut vix pro arcano quodam id haberi debeat: quod etiam de Laconum scytale, de qua eod. c. Gellius, iudicant Eruditi. Imo Iul. Caesar Scaliger Exercit. 317. contra Cardan. non dubitat, merum id vocare delirium ac imposturam. Tutiores sunt occulte scribendi modi, quos Recentiores excogitârunt, quorumque aliqui, a nemine, nisi arcani conscio, ad quem Epistola perscripta est, ullâ ratione detegi possunt. Imo, tales quoque, ut quis arcanum animi sui conceptum per Epistolam absenti artificii conscio manifestare possit, sine ulla secreti latentis suspicione, si forte epistolam intercipi contingat: de quibus videndus Illustrissimus Gustavus Selenus (i. e. Augustus Dux Brunsuicensis et Lunaeburgensis) in Cryptographia, et Caspar. Schottus in Schola Steganographica: quibus adde Trithemium in Steganographia, quam Commentariô Sereniss. Seienus dignatus est, Abr. Colornum in Scotographia Italica, Suenterum in Steganographia aucta, et qui reliquos antecellere videtur, Ioh. Baptistam Portam de Furtivis literarum Notis. Vide quoque supra in voce Cifra et infra ubi de Scribendi ratione.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.